Sequentes igitur sanctos patres,
unum eundemque confiteri Filium et Dominum nostrum Jesum Christum consonanter omnes decemus, eundem perfectum in deitate et eundem perfectum in humanitate;
Deum verum et hominem verum eundem ex anima rationali et corpore;
consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem;
'per omnia nobis similem, absque peccato':
ante secula quidem de Patre genitum secundum deitatem;
in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine, Dei genitrice secundum humanitatem;
unum eundemque Christum, filium, Dominum, unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseperabiliter agnoscendum:
nusquam sublata differentia naturaarum propter unitionem,
magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente:
non in dous personas partitum aut divisum, sed unum eundemque Filium et unigenitum, Deum verbum, Dominum Jesum Christum;
sicut ante prophetae de eo et ipse nos Jesus Christus erudivit et patrum nobis symbolum tradidit.